

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 16: Versus 9
Surgens autem.Mane surrexit, sero sepultus est, ut hoc adimpleret:Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia[Psal. 29.]. Sepultus ergo sexta sabbati quae vocatur parasceve circa ve peram sequenti nocte et die sabbati, cum sequenti nocte in monumento positus, die tertia, id est primo mane prima sabbati, surrexit. Et bene una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suae simplae mortis nostrae duplae mortis tenebris adjunxit. In morte enim animae et spiritus tenebamur, unde ad nos suam, id est carnis mortem attulit, et duas nostras solvit: simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens abstulit.Apparuit primo Mariae Magdalenae.Mariae Magdalenae primo ostenditur, de qua ejecerat septem daemonia: quia meretrices, et publicani praecedunt Synagogam in regnum Dei, ut latro praecessit apostolos. Apostoli flent et lugent, quia necdum viderunt, sed cito consolabuntur.[BEDA.]In principio mulier auctor culpae viro fuit, exsecutor vir erroris, etc., usque ad ut ipsis evangelistis et apostolis resurrectionem evangelizaret.